| Chapter 118 |
1 |
alleluia aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini |
2 |
beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirent eum |
3 |
non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt |
4 |
tu mandasti mandata tua custodire nimis |
5 |
utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas |
6 |
tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis |
7 |
confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitiae tuae |
8 |
iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque |
9 |
beth in quo corriget adulescentior viam suam in custodiendo sermones tuos |
10 |
in toto corde meo exquisivi te non repellas me a mandatis tuis |
11 |
in corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi |
12 |
benedictus es Domine doce me iustificationes tuas |
13 |
in labiis meis pronuntiavi omnia iudicia oris tui |
14 |
in via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis |
15 |
in mandatis tuis exercebor et considerabo vias tuas |
16 |
in iustificationibus tuis meditabor non obliviscar sermones tuos |
17 |
gimel retribue servo tuo vivifica me et custodiam sermones tuos |
18 |
revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua |
19 |
incola ego sum in terra non abscondas a me mandata tua |
20 |
concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore |
21 |
increpasti superbos maledicti qui declinant a mandatis tuis |
22 |
aufer a me obprobrium et contemptum quia testimonia tua exquisivi |
23 |
etenim sederunt principes et adversum me loquebantur servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis |
24 |
nam et testimonia tua meditatio mea et consilium meum iustificationes tuae |
25 |
deleth adhesit pavimento anima mea vivifica me secundum verbum tuum |
26 |
vias meas enuntiavi et exaudisti me doce me iustificationes tuas |
27 |
viam iustificationum tuarum instrue me et exercebor in mirabilibus tuis |
28 |
dormitavit anima mea prae taedio confirma me in verbis tuis |
29 |
viam iniquitatis amove a me et lege tua miserere mei |
30 |
viam veritatis elegi iudicia tua non sum oblitus |
31 |
adhesi testimoniis tuis Domine noli me confundere |
32 |
viam mandatorum tuorum cucurri cum dilatasti cor meum |
33 |
he legem pone mihi Domine viam iustificationum tuarum et exquiram eam semper |
34 |
da mihi intellectum et scrutabor legem tuam et custodiam illam in toto corde meo |
35 |
deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui |
36 |
inclina cor meum in testimonia tua et non in avaritiam |
37 |
averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me |
38 |
statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo |
39 |
amputa obprobrium meum quod suspicatus sum quia iudicia tua iucunda |
40 |
ecce concupivi mandata tua in aequitate tua vivifica me |
41 |
vav et veniat super me misericordia tua Domine salutare tuum secundum eloquium tuum |
42 |
et respondebo exprobrantibus mihi verbum quia speravi in sermonibus tuis |
43 |
et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque quia in iudiciis tuis supersperavi |
44 |
et custodiam legem tuam semper in saeculum et in saeculum saeculi |
45 |
et ambulabam in latitudine quia mandata tua exquisivi |
46 |
et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum et non confundebar |
47 |
et meditabar in mandatis tuis quae dilexi |
48 |
et levavi manus meas ad mandata quae dilexi et exercebar in iustificationibus tuis |
49 |
zai memor esto verbi tui servo tuo in quo mihi spem dedisti |
50 |
haec me consolata est in humilitate mea quia eloquium tuum vivificavit me |
51 |
superbi inique agebant usquequaque a lege autem tua non declinavi |
52 |
memor fui iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum |
53 |
defectio tenuit me prae peccatoribus derelinquentibus legem tuam |
54 |
cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae |
55 |
memor fui in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam |
56 |
haec facta est mihi quia iustificationes tuas exquisivi |
57 |
heth portio mea Dominus dixi custodire legem tuam |
58 |
deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo miserere mei secundum eloquium tuum |
59 |
cogitavi vias meas et avertisti pedes meos in testimonia tua |
60 |
paratus sum et non sum turbatus ut custodiam mandata tua |
61 |
funes peccatorum circumplexi sunt me et legem tuam non sum oblitus |
62 |
media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae |
63 |
particeps ego sum omnium timentium te et custodientium mandata tua |
64 |
misericordia Domini plena est terra iustificationes tuas doce me |
65 |
teth bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum |
66 |
bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi |
67 |
priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi |
68 |
bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas |
69 |
multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde scrutabor mandata tua |
70 |
coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum |
71 |
bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas |
72 |
bonum mihi lex oris tui super milia auri et argenti |
73 |
ioth manus tuae fecerunt me et plasmaverunt me da mihi intellectum et discam mandata tua |
74 |
qui timent te videbunt me et laetabuntur quia in verba tua supersperavi |
75 |
cognovi Domine quia aequitas iudicia tua et veritate humiliasti me |
76 |
fiat misericordia tua ut consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo |
77 |
veniant mihi miserationes tuae et vivam quia lex tua meditatio mea est |
78 |
confundantur superbi quia iniuste iniquitatem fecerunt in me ego autem exercebor in mandatis tuis |
79 |
convertantur mihi timentes te et qui noverunt testimonia tua |
80 |
fiat cor meum inmaculatum in iustificationibus tuis ut non confundar |
81 |
caf defecit in salutare tuum anima mea in verbum tuum supersperavi |
82 |
defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes quando consolaberis me |
83 |
quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus |
84 |
quot sunt dies servo tuo quando facies de persequentibus me iudicium |
85 |
narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua |
86 |
omnia mandata tua veritas inique persecuti sunt me adiuva me |
87 |
paulo minus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua |
88 |
secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui |
89 |
lamed in aeternum Domine verbum tuum permanet in caelo |
90 |
in generationem et generationem veritas tua fundasti terram et permanet |
91 |
ordinatione tua perseverat dies quoniam omnia serviunt tibi |
92 |
nisi quod lex tua meditatio mea est tunc forte perissem in humilitate mea |
93 |
in aeternum non obliviscar iustificationes tuas quia in ipsis vivificasti me |
94 |
tuus sum ego salvum me fac quoniam iustificationes tuas exquisivi |
95 |
me expectaverunt peccatores ut perderent me testimonia tua intellexi |
96 |
omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis |
97 |
mem quomodo dilexi legem tuam tota die meditatio mea est |
98 |
super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo quia in aeternum mihi est |
99 |
super omnes docentes me intellexi quia testimonia tua meditatio mea est |
100 |
super senes intellexi quia mandata tua quaesivi |
101 |
ab omni via mala prohibui pedes meos ut custodiam verba tua |
102 |
a iudiciis tuis non declinavi quia tu legem posuisti mihi |
103 |
quam dulcia faucibus meis eloquia tua super mel ori meo |
104 |
a mandatis tuis intellexi propterea odivi omnem viam iniquitatis |
105 |
nun lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis |
106 |
iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae |
107 |
humiliatus sum usquequaque Domine vivifica me secundum verbum tuum |
108 |
voluntaria oris mei beneplacita fac Domine et iudicia tua doce me |
109 |
anima mea in manibus meis semper et legem tuam non sum oblitus |
110 |
posuerunt peccatores laqueum mihi et de mandatis tuis non erravi |
111 |
hereditate adquisivi testimonia tua in aeternum quia exultatio cordis mei sunt |
112 |
inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum propter retributionem |
113 |
samech iniquos odio habui et legem tuam dilexi |
114 |
adiutor meus et susceptor meus es tu in verbum tuum supersperavi |
115 |
declinate a me maligni et scrutabor mandata Dei mei |
116 |
suscipe me secundum eloquium tuum et vivam et non confundas me ab expectatione mea |
117 |
adiuva me et salvus ero et meditabor in iustificationibus tuis semper |
118 |
sprevisti omnes discedentes a iustitiis tuis quia iniusta cogitatio eorum |
119 |
praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae ideo dilexi testimonia tua |
120 |
confige timore tuo carnes meas a iudiciis %enim; tuis timui |
121 |
ain feci iudicium et iustitiam non tradas me calumniantibus me |
122 |
suscipe servum tuum in bonum non calumnientur me superbi |
123 |
oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae |
124 |
fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam et iustificationes tuas doce me |
125 |
servus tuus sum ego da mihi intellectum et sciam testimonia tua |
126 |
tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam |
127 |
ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion |
128 |
propterea ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui |
129 |
fe mirabilia testimonia tua ideo scrutata est ea anima mea |
130 |
declaratio sermonum tuorum inluminat et intellectum dat parvulis |
131 |
os meum aperui et adtraxi spiritum quia mandata tua desiderabam |
132 |
aspice in me et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum |
133 |
gressus meos dirige secundum eloquium tuum et non dominetur mei omnis iniustitia |
134 |
redime me a calumniis hominum et custodiam mandata tua |
135 |
faciem tuam inlumina super servum tuum et doce me iustificationes tuas |
136 |
exitus aquarum deduxerunt oculi mei quia non custodierunt legem tuam |
137 |
sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum |
138 |
mandasti iustitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis |
139 |
tabescere me fecit zelus meus quia obliti sunt verba tua inimici mei |
140 |
ignitum eloquium tuum vehementer et servus tuus dilexit illud |
141 |
adulescentulus sum ego et contemptus iustificationes tuas non sum oblitus |
142 |
iustitia tua iustitia in aeternum et lex tua veritas |
143 |
tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua meditatio mea |
144 |
aequitas testimonia tua in aeternum intellectum da mihi et vivam |
145 |
cof clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram |
146 |
clamavi te salvum me fac et custodiam mandata tua |
147 |
praeveni in maturitate et clamavi in verba tua supersperavi |
148 |
praevenerunt oculi mei ad diluculum ut meditarer eloquia tua |
149 |
vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me |
150 |
adpropinquaverunt persequentes me iniquitate a lege autem tua longe facti sunt |
151 |
prope es tu Domine et omnes viae tuae veritas |
152 |
initio cognovi de testimoniis tuis quia in aeternum fundasti ea |
153 |
res vide humilitatem meam et eripe me quia legem tuam non sum oblitus |
154 |
iudica iudicium meum et redime me propter eloquium tuum vivifica me |
155 |
longe a peccatoribus salus quia iustificationes tuas non exquisierunt |
156 |
misericordiae tuae multae Domine secundum iudicia tua vivifica me |
157 |
multi qui persequuntur me et tribulant me a testimoniis tuis non declinavi |
158 |
vidi praevaricantes et tabescebam quia eloquia tua non custodierunt |
159 |
vide quoniam mandata tua dilexi Domine in misericordia tua vivifica me |
160 |
principium verborum tuorum veritas et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae |
161 |
sen principes persecuti sunt me gratis et a verbis tuis formidavit cor meum |
162 |
laetabor ego super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa |
163 |
iniquitatem odio habui et abominatus sum legem autem tuam dilexi |
164 |
septies in die laudem dixi tibi super iudicia iustitiae tuae |
165 |
pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum |
166 |
expectabam salutare tuum Domine et mandata tua dilexi |
167 |
custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea vehementer |
168 |
servavi mandata tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo |
169 |
thau adpropinquet deprecatio mea in conspectu tuo Domine iuxta eloquium tuum da mihi intellectum |
170 |
intret postulatio mea in conspectu tuo secundum eloquium tuum eripe me |
171 |
eructabunt labia mea hymnum cum docueris me iustificationes tuas |
172 |
pronuntiabit lingua mea eloquium tuum quia omnia mandata tua aequitas |
173 |
fiat manus tua ut salvet me quoniam mandata tua elegi |
174 |
concupivi salutare tuum Domine et lex tua meditatio mea |
175 |
vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua adiuvabunt me |
176 |
erravi sicut ovis quae periit quaere servum tuum quia mandata tua non sum oblitus |