| Chapter 129 |
1 |
canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine |
2 |
Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae |
3 |
si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit |
4 |
quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius |
5 |
speravit anima mea in Domino |
6 |
a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino |
7 |
quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio |
8 |
et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius |