| Chapter 131 |
1 |
canticum graduum memento Domine David et omnis mansuetudinis eius |
2 |
sicut iuravit Domino votum vovit Deo Iacob |
3 |
si introiero in tabernaculum domus meae si ascendero in lectum strati mei |
4 |
si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem |
5 |
et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino tabernaculum Deo Iacob |
6 |
ecce audivimus eam in Efrata invenimus eam in campis silvae |
7 |
introibimus in tabernacula eius adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius |
8 |
surge Domine in requiem tuam tu et arca sanctificationis tuae |
9 |
sacerdotes tui induentur iustitia et sancti tui exultabunt |
10 |
propter David servum tuum non avertas faciem christi tui |
11 |
iuravit Dominus David veritatem et non frustrabit eum de fructu ventris tui ponam super sedem tuam |
12 |
si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam |
13 |
quoniam elegit Dominus Sion elegit eam in habitationem sibi |
14 |
haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo quoniam elegi eam |
15 |
viduam eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo panibus |
16 |
sacerdotes eius induam salutari et sancti eius exultatione exultabunt |
17 |
illic producam cornu David paravi lucernam christo meo |
18 |
inimicos eius induam confusione super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea |