| Chapter 138 |
1 |
in finem David psalmus |
2 |
Domine probasti me et cognovisti me tu cognovisti sessionem meam et surrectionem meam |
3 |
intellexisti cogitationes meas de longe semitam meam et funiculum meum investigasti |
4 |
et omnes vias meas praevidisti quia non est sermo in lingua mea |
5 |
ecce Domine tu cognovisti omnia novissima et antiqua tu formasti me et posuisti super me manum tuam |
6 |
mirabilis facta est scientia tua ex me confortata est non potero ad eam |
7 |
quo ibo ab spiritu tuo et quo a facie tua fugiam |
8 |
si ascendero in caelum tu illic es si descendero ad infernum ades |
9 |
si sumpsero pinnas meas diluculo et habitavero in extremis maris |
10 |
etenim illuc manus tua deducet me et tenebit me dextera tua |
11 |
et dixi forsitan tenebrae conculcabunt me et nox inluminatio in deliciis meis |
12 |
quia tenebrae non obscurabuntur a te et nox sicut dies inluminabitur sicut tenebrae eius ita et lumen eius |
13 |
quia tu possedisti renes meos suscepisti me de utero matris meae |
14 |
confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es mirabilia opera tua et anima mea cognoscit nimis |
15 |
non est occultatum os meum a te quod fecisti in occulto et substantia mea in inferioribus terrae |
16 |
inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis |
17 |
mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum |
18 |
dinumerabo eos et super harenam multiplicabuntur exsurrexi et adhuc sum tecum |
19 |
si occideris Deus peccatores et viri sanguinum declinate a me |
20 |
quia dices in cogitatione accipient in vanitate civitates tuas |
21 |
nonne qui oderunt te Domine oderam et super inimicos tuos tabescebam |
22 |
perfecto odio oderam illos inimici facti sunt mihi |
23 |
proba me Deus et scito cor meum interroga me et cognosce semitas meas |
24 |
et vide si via iniquitatis in me est et deduc me in via aeterna |