| Chapter 145 |
1 |
alleluia Aggei et Zacchariae |
2 |
lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea psallam Deo meo quamdiu fuero nolite confidere in principibus |
3 |
in filiis hominum quibus non est salus |
4 |
exibit spiritus eius et revertetur in terram suam in illa die peribunt omnes cogitationes eorum |
5 |
beatus cuius Deus Iacob adiutor eius spes eius in Domino Deo ipsius |
6 |
qui fecit caelum et terram mare et omnia quae in eis |
7 |
qui custodit veritatem in saeculum facit iudicium iniuriam patientibus dat escam esurientibus Dominus solvit conpeditos |
8 |
Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos |
9 |
Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam peccatorum disperdet |
10 |
regnabit Dominus in saecula Deus tuus Sion in generationem et generationem |